troperville

tools

toys


main index

Narrative

Genre

Media

Topical Tropes

Other Categories

TV Tropes Org
random
Lat: Home Page
Salve, hospes qui venisti in situm Troporum Televisionis!

Hic quid agitur? hoc vici inventarium est dolorum et astutiarum fabulae scribendae. inserta in cortinam fabularum arytaena ubertatem detrahentes coram te effundimus, ut possis devorare quousque vis.

tropi artificia vel conventa sunt, quae audientium animis et consuetudinibus inesse artifex ratione confidere potest. tropi plerique platitudines non sunt. "platitudinis" verbum stereotypicum aliquid seu tritum significat, aliter rem hebetem et jejunam. exempla hebetiora aut jejuna non quaerimus. non derisores advenimus sed ut tropos agnoscentes jocose eis ludamus.

nomen Troporum Televisionis huic vici datum est gratia pristinae originis, sed illinc opus expansimus usque ad media diversa quae complexa nunc sunt. tales tropi ipsam televisionem transcendunt. ipsa in vita vera reperiuntur, ut videbitur in fabulis amicorum troporum. ut multae artes, praecipue populares, vitae mimesin valde quaerunt, ita tropi ubique sine dubio reperiuntur.

hoc Vicipaedia non est. isti pondere clunium (ut dicimus) nobis sunt severiores. istius notabilitatis non flocci facimus, et citationes ascribere non debes. si exemplum tuum testimonia colligere per Artem Magicam Vicianam non potest, torrebitur plane et morietur. interim tamen per Indicem Praecipuorum Troporum semper invenietur. sermonem jucundum et sententias ingeniosas fovemus, neque sententiam dicacem aut raram recusabimus.

"Troperville" nomen superiore laevaque in parte alicujus paginae eligens preme et locos invenies in quibus Civitas Troporum de rebus omnibus colloqui convenit.

i, lude in horto troporum!

Home PageHome PagesHome Page

random
TV Tropes by TV Tropes Foundation, LLC is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported License.
Permissions beyond the scope of this license may be available from thestaff@tvtropes.org.
Privacy Policy
3263
5